Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 35

Precedente Successiva

ingenerat spiritum intra lentam, viscosam et fluidam molem, qui exhalare
nequeat, vel disrumpit vel intus remanet: Ergo quando producit
animalia, spiritum intra corpulentiam generat: animal enim
movetur sicut spiritus, et quiescit sicut corpulentia; Continetque intra
se liquores, sicut aquam et oleum. Componitur ergo ex vasis solidis
continentibus, et ex contentis liquoribus, et ex spiritibus impetum
facientibus, ut bene loquitur Hippocrates . Et hunc spiritum vitae,
et motabilem a Mose dictum, Aug.Alb.G.Nyss.Athan.Amb.Lactan..
Chrysost. et alij in Defens. citati; dixerunt esse Animas brutorum.
Anima ergo est ipse spiritus tenuis et calidus ingeneratus in humore
intra crassam molem, unde egredi prohibitus ipsam effingit, formatque
ad usus permanentiae vitaeque communis: et quoniam ipse suo
calore attenuans exhalat et humores consumit, et corpus exsiccat,
efformavit vasa, quibus possit alias res sibi consimiles convertere in
substantiam corporis, et humoris et sui: Ergo aedificavit os, quo deglutiret,
dentes ut conterat, reddatque aptas transire eas in partes, in
quibus fit imminutio; ventrem ut coquat, venas ut transferant, iecur
ut absolvat, perficiat, distribuatque: arterias ut vivificent, cor ut
in spiritum attenuet, pulmonem, ut ventilet, purget, retineatque; caput,
in quo habitet ipse princeps, ossa ad sustinendam machinam; suturas
ad flectendum et rigendum, nervos, in quos excurrat, trahatque,
quo opus est quasi funibus: pedes quibus se ad cibum et ad amica Entia
conferat; et ab inimicis fugiat: carnes ad custodiendam machinam,
ne laedatur ab aestu et gelu, et obviantium contusionibus; ungues pro
armis: pilos pro levi tegmine, vel plumas ex excrementis, vel squammas
facit; aliaque organa ad alios usus expellendi excrementa, et admittendi
res utiles; sensoria autem quibus agnoscat, quae prosint quaeque
obsint. Itaque non est putandum sensum esse, habere oculos, aures,
nasum, linguam, cum et in mortuo animali, neque oculus videat,
neque auris audiat, nec nasus olfaciat: Sed sensum esse perceptionem
passionis, in ipso tamen spiritu vividiorem. Qui aures efformavit,
et in eis tympanum, in quo motus sentiat, et per motus mobilia
absque laesione; et speculum oculorum ad excipiendum lucem affectam
illuminatis rebus, quas ita simul videat non laesus: Nasum vero
qui admittat vaporem exhalantem omnibus ex rebus, unde ipse
iudicet, num possint suae instaurationi utiles esse, aut noxiae; dum ab
eis aut vivificatur, aut infestatur: sic et linguam spongiosam ad imbibendum
contritum cibum, ipseque ex sapore (qui calor escae nativus
est incorporatus) pernoscat, utilisne sit cum sua substantia nutriendo
ipsi suaeque domui vivae, quae corpus generatim appellatur, nec ne.
Quos ergo vulgus appellat sensus, sunt partes corporis graciliores, ac
perforatae per quas ingredi queant res sensibiles, cum parva laesione
ad sentientem iudicantemque animam: Non autem sensus: Verum

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche